monumenta.ch > Plinius > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 97
{XXI} tradunt in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete vidisse praesentem deam, cui templum fieret, hortantem, ut viveret: se composuisse lapidem. atque ita postera luce apparuit; pondere ipso correctus videbatur. cetera eius operis ornamenta plurium librorum instar optinent, nihil ad specimen naturae pertinentia.